Tip:
Highlight text to annotate it
X
advenit!
est dies constituta, Pascalis!
animo tandem capto, eam rogabo.
Rapunzella! comas deice!
fortem te praebe!
id scio, id scio. celare, ne te videat.
Rapunzella? herba non iuniorem facit!
adsum, mater!
salve! felix te saluo, mater.
Rapunzella. quomodo hoc opus cotidie suscipis,
neque operae parcis?
certe maxime te lassat.
minime, nihil est.
quare igitur tam lenta es?
per iocum dixi.
bene. itaque, mater, quod tibi cognitum est, cras erit dies-
Rapunzella, huc specta. scisne quid videam?
en iuvenem mulierem, pulchrissimam, alacrem et bono animo.
ecce, ades quoque tu.
per iocum dixi, desine verba spectare.
bene. mater, ut dicebam, cras erit dies-
Rapunzella, mater subito lassissima est.
mihi cantes, cara? tum disputabimus.
o! ita sit, mater.
floris candidi potestas niteat horis retexis (lentius!) mihi reddat spes meas
sanet vulnera arcana moveat servet perdita mihi reddat spes meas!
mater, nuper tibi dicebam cras fore diem magni momenti,
*** tamen non audires, planius dicam:
erit dies natalis!
minime potest. hoc in aperto est,
diem natalem advenisse anno superiori.
id miri habent dies natales, adveniunt in annum!
mater, duodeviginti annos nata ero, et-
id quod cupio -
quod maxime velim pro die natali -
quod sexcenties petivi-
Rapunzella, noli susurrare. scis quid putem de susurro,
stridore molesto qui me maxime vexat.
per iocum dixi, venustissima es, tam cara mihi es.
volo videre luces volantes!
quid?
bene, sperabam te me ducturam ad luces videndas.
stellasne dicis.
res ita est!
stellas contemplatas intellexi numquam movere.
hae tamen luces-
apparent in annum, in die natali meo,
tantum die natali,
ita ut non aliter facere possim ac putare
adesse pro me.
debeo eas videre, mater,
nec solum e fenestra, ipsa adesse.
debeo scire quae sint.
egredine cupis? monstra narras.